Inde
-
Australie
-
Argentine
Colombie
Mexique
Brésil
-
Canada
Etats Unis
-
Suisse
Autriche
Belgique
Allemagne
Portugal
France
Espagne
Royaume Uni
-> Accueil
Hymne National Vatican
Hymne National
Drapeau Vatican
Armoirie Vatican

Inno e Marcia Pontificale

Raffaello Lavagna



O Roma felix - O Roma nobilis.
Sedes es Petri, qui Romae effudit sanguinem,
Petri, cui claves datae sunt regni caelorum.

Pontifex, Tu successor es Petri;
Pontifex, Tu magister es tuos confirmas fratres;
Pontifex, Tu qui Servus servorum Dei,
hominumque piscator, pastor es gregis,
ligans caelum et terram.

Pontifex, Tu Christi es vicarius super terram,
rupes inter fluctus, Tu es pharus in tenebris;
Tu pacis es vindex, Tu es unitatis custos,
vigil libertatis defensor; in Te potestas.

Tu Pontifex, firma es petra,
Et super petram hanc aedificata est Ecclesia Dei.

O felix Roma - O Roma nobilis.

----

Evaristo D'Anversa



Roma, alma parens, Sanctorum Martyrumque, Nobile carmen, te decete, sonorumque,
Gloria in excelsis, paternae maiestati
Pax et in terra fraternae caritati

Ad te clamamus, Angelicum pastorem:
Quam vere refers, Tu mitem Redemptorem!
Magister Sanctum, custodis dogma Christi,
Quod unun vitae, solamen datur isti.

Non praevalebunt horrendae portae infernae,
Sed vis amoris veritatisque aeternae.

Salve, Roma!
In te aeterna stat historia,
Inclyta, fulgent gloria
Monumenta tot et arae.

Roma Petri et Pauli,
Cunctis mater tu redemptis,
Lumen cunctae in facie gentis
Mundique sola spes!

Salve, Roma!
Cuius lux occasum nescit,
Splendet, incandescit,
Et iniquo oppilat os.

Pater Beatissime,
Annos Petri attinge, excede
Unum, quaesumus, concede:
Tu nobis benedic.
Météo Vatican